

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 3: Versus 21
Qui autem facit.Ostenso qua justitia damnetur qui non credit, ostendit qua justitia salvetur qui credit.Qui autem facit.Id est, cui displicent mala sua et accusat, non sibi ignoscit, non sibi parcit, sed venit ad lucem. Et incipit agere cum Deo qui mala accusat, quia initium boni est accusatio mali, ergo opera ejus, haec scilicet, quod se accusat sicut Deus accusat, manifestat, quia in Deo sunt facta, nisi enim Dei lux sibi luceret, sibi non displiceret.